Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Samuelis

(Versiculus)

23 Hæc autem sunt verba David novissima : Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel :

Haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel.

2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.

Spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam.

3 Dixit Deus Israel mihi, locutus est fortis Israel : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei.

Dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei.

4 Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.

Sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra.

5 Nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas ; nec est quidquam ex ea quod non germinet.

Nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet.

6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus.

Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus.

7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.

Et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum.

8 Hæc nomina fortium David : Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.

Haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno.

9 Post hunc Eleazar, filius patrui ejus, Ahohites, inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.

Post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium.

10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio ; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.

Cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda.

11 Et post hunc Semma, filius Age, de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione, erat quippe ibi ager lente plenus ; cumque fugisset populus a facie Philisthiim,

Et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim.

12 Stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos ; et fecit Dominus salutem magnam.

Stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam.

13 Nec non et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam ; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Gigantum.

Necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum.

14 Et David erat in præsidio ; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.

Et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem.

15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !

Desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam.

16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,

Inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino.

17 Dicens : Propitius sit mihi Dominus ne faciam hoc ! Num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

Dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi.

18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus.

19 Et inter tres nobilior, eratque eorum princeps ; sed usque ad tres primos non pervenerat.

Et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat.

20 Et Banaias, filius Joiadæ, viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.

Et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis.

21 Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam ; itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.

Ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.

22 Hæc fecit Banaias, filius Joiadæ.

Haec fecit Banaias filius Ioiadae.

23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores ; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum sibi David auricularium a secreto.

Et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto.

24 Asael, frater Joab, inter triginta ; Elehanan, filius patrui ejus, de Bethlehem ;

Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem.

25 Semma de Harodi ; Elica de Harodi ;

Semma de Arari Helica de Arodi.

26 Heles de Phalti ; Hira, filius Acces, de Thecua ;

Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua.

27 Abiezer de Anathoth ; Mobonnai de Husati ;

Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi.

28 Selmon Ahohites ; Maharai Netophathites ;

Selmon Aohites Maharai Netophathites.

29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites ; Ithai, filius Ribai, de Gabaath filiorum Benjamin ;

Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin.

30 Banaia Pharathonites ; Heddai de torrente Gaas ;

Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas.

31 Abialbon Arbathites ; Azmaveth de Beromi ;

Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi.

32 Eliaba de Salaboni, filii Jassen, Jonathan ;

Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan.

33 Semma de Orori ; Aiam, filius Sarar, Arorites ;

Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites.

34 Eliphelet, filius Aasbai filii Machati ; Eliam, filius Achitophel, Gelonites ;

Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites.

35 Hesrai de Carmelo ; Pharai de Arbi ;

Esrai de Carmelo Farai de Arbi.

36 Igaal, filius Nathan, de Soba ; Bonni de Gadi ;

Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi.

37 Selec de Ammoni ; Naharai Berothites, armiger Joab filii Sarviæ ;

Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae.

38 Ira Jethrites ; Gareb et ipse Jethrites,

Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites.

39 Urias Hethæus. Omnes triginta septem.

Urias Hettheus omnes triginta septem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit