Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Samuelis

(Versiculus)

11 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba ; David autem remansit in Jerusalem.

Factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem.

2 Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ ; viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum ; erat autem mulier pulchra valde.

Dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde.

3 Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier ; nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee, filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.

Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei.

4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam. Quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea ; statimque sanctificata est ab immunditia sua ;

Missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua.

5 Et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi.

Et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi.

6 Misit autem David ad Joab dicens : Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David.

Misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David.

7 Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum.

Et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum.

8 Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius ;

Et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius.

9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam.

Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.

10 Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? Quare non descendisti in domum tuam ?

Nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam.

11 Et ait Urias ad David : Arca Dei et Israel et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent ; et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam et per salutem animæ tuæ ! non faciam rem hanc.

Et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc.

12 Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera.

Ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera.

13 Et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum ; qui, egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.

Et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.

14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab, misitque per manum Uriæ,

Factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae.

15 Scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium, et derelinquite eum ut percussus intereat.

Scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat.

16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.

Igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos.

17 Egressique viri de civitate bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.

Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus.

18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii,

Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii.

19 præcepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,

Praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem.

20 Si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut præliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?

Si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur.

21 Quis percussit Abimelech, filium Jerobaal ? Nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes ? Quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.

Quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit.

22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab.

Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab.

23 Et dixit nuntius ad David : Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum ; nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.

Et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.

24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper ; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est.

Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est.

25 Et dixit David ad nuntium : Hæc dices Joab : Non te frangat ista res, varius enim eventus est belli ; nunc hunc, et nunc illum consumit gladius. Conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.

Et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos.

26 Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.

Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.

27 Transacto autem luctu misit David, et introduxit eam in domum suam ; et facta est ei uxor, peperitque ei filium. Et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino.

Transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit