8 Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
Factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim.
2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo, coæquans terræ ; mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum ; factusque est Moab David serviens sub tributo.
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo.
3 Et percussit David Adadezer, filium Rohob, regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
Et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten.
4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum, dereliquit autem ex eis centum currus.
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus.
5 Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer, regi Soba ; et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
Venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum.
6 Et posuit David præsidium in Syria Damasci, factaque est Syria David serviens sub tributo. Servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
Et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
7 Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem.
8 Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
Et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
9 Audivit autem Thou, rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer.
10 Et misit Thou Joram, filium suum, ad regem David ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum ; hostis quippe erat Thou Adarezer ; et in manu ejus erant vasa aurea et vasa argentea et vasa ærea,
Et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea.
11 Quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
Quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat.
12 De Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer, filii Rohob, regis Soba.
De Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba.
13 Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus.
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus.
14 Et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium, et facta est universa Idumæa serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
Et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
15 Et regnavit David super omnem Israel ; faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
Et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
16 Joab autem, filius Sarviæ erat super exercitum ; porro Josaphat, filius Ahilud, erat a commentariis ;
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis.
17 Et Sadoc, filius Achitob, et Achimelech, filius Abiathar, erant sacerdotes ; et Saraias scriba ;
Et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba.
18 Banaias autem, filius Jojadæ, super Cerethi et Phelethi ; filii autem David sacerdotes erant.
Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.