Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Regum

(Versiculus)

24 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis ; et rursum rebellavit contra eum.

In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum.

2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.

Inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas.

3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se, propter peccata Manasse universa quæ fecit,

Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit.

4 Et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

Et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

5 Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda ?

Reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda .

6 Et dormivit Joakim cum patribus suis et regnavit Joachin, filius ejus, pro eo.

Et dormivit Ioiachim cum patribus suis regnavitque Ioiachin filius eius pro eo.

7 Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua ; tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.

Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti.

8 Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset ; et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Nohesta, filia Elnathan de Jerusalem.

Decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem.

9 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.

Et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eius.

10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor, regis Babylonis, in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus ;

In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus.

11 Venitque Nabuchodonosor, rex Babylonis, ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.

Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi eius obpugnarent eam.

12 Egressusque est Joachin, rex Juda, ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus ; et suscepit eum rex Babylonis, anno octavo regni sui.

Egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.

13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ ; et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon, rex Israel, in templo Domini, juxta verbum Domini.

Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini.

14 Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem ; et omnem artificem et clusorem ; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.

Et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae.

15 Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus ; et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem ;

Transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem.

16 Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores ; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.

Et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.

17 Et constituit Matthaniam, patruum ejus, pro eo, imposuitque nomen ei Sedeciam.

Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam.

18 Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset ; et undecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiæ de Lobna.

Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna.

19 Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joakim ;

Et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ioiachim.

20 Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua ; recessitque Sedecias a rege Babylonis.

Irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit