35 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi.
Fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi.
2 Et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
Et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon, filius David, rex Israel ; nequaquam enim eam ultra portabitis ; nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israel.
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel.
4 Et præparate vos per domos et cognationes vestras, in divisionibus singulorum, sicut præcepit David, rex Israel, et descripsit Salomon, filius ejus.
Et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius.
5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas,
Ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas.
6 Et sanctificati, immolate Phase ; fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
Et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate.
7 Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia : hæc de regis universa substantia.
Dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia.
8 Duces quoque ejus sponte quod voverant obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel, principes domus Domini, dederunt sacerdotibus, ad faciendum Phase, pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
Duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos.
9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael, fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad, principes levitarum, dederunt ceteris levitis ad celebrandum Phase, quinque millia pecorum, et boves quingentos.
Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos.
10 Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo ; levitæ quoque in turmis, juxta regis imperium.
Praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium.
11 Et immolatum est Phase ; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et levitæ detraxerunt pelles holocaustorum ;
Et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum.
12 Et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi ; de bobus quoque fecerunt similiter.
Et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter.
13 Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est : pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi.
Et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi.
14 Sibi autem, et sacerdotibus postea paraverunt ; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati ; unde levitæ sibi, et sacerdotibus, filiis Aaron, paraverunt novissimis.
Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
15 Porro cantores, filii Asaph, stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun, prophetarum regis ; janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio ; quam ob rem et fratres eorum levitæ paraverunt eis cibos.
Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.
16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ.
Omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae.
17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
Feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus.
18 Non fuit Phase simile huic in Israel, a diebus Samuelis prophetæ ; sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et levitis, et omni Judæ et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.
Non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem.
19 Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est.
Octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est.
20 Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao, rex Ægypti, ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten. Et processit in occursum ejus Josias.
Postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in occursum eius Iosias.
21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, rex Juda ? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit ; desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
At ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te.
22 Noluit Josias reverti ; sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei ; verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
Noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de proelio quia oppido vulneratus sum.
24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum, more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem ; mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum ; et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum ;
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum.
25 Jeremias maxime, cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, Lamentationes super Josiam replicant ; et quasi lex obtinuit in Israel ; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
26 Reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,
Reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae lege praecepta sunt Domini.
27 Opera quoque illius, prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israel.
Opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.