Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

33 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.

Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem.

2 Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israel.

Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel.

3 Et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias, pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.

Et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.

4 Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in æternum.

Aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum.

5 Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli, in duobus atriis domus Domini.

Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.

6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom ; observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum.

Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum.

7 Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem, filium ejus, dicens : In domo hac et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.

Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum.

8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias, atque judicia per manum Moysi.

Et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi.

9 Igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.

Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel.

10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt.

11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ; ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.

Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem.

12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.

Qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum.

13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente ; et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum ; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

Deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

14 Post hæc ædificavit murum extra Civitatem David, ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ Piscium, per circuitum usque ad Ophel ; et exaltavit illum vehementer ; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis.

Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis.

15 Et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini, aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem, et projecit omnia extra urbem.

Et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem.

16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem ; præcepitque Judæ ut serviret Domino, Deo Israel.

Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel.

17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.

Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.

18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.

Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel.

19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas, antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.

Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai.

20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua ; regnavitque pro eo filius ejus Amon.

Dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon.

21 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.

Viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem.

22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus, et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit, atque servivit.

Fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit.

23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses, pater ejus ; et multo majora deliquit.

Et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit.

24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.

Cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua.

25 Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam, filium ejus, pro eo.

Porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit