29 Igitur Ezechias regnare cœpit cum viginti quinque esset annorum ; et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Abia, filia Zachariæ.
Igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae.
2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David, pater ejus.
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius.
3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
4 Adduxitque sacerdotes atque levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem.
5 Dixitque ad eos : Audite me, levitæ, et sanctificamini ; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
Dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario.
6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum ; averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum.
7 Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et exstinxerunt lucernas ; incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
Cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel.
8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem ; tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9 En, corruerunt patres nostri gladiis ; filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
En corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino, Deo Israel, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae.
11 Filii mei, nolite negligere ; vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
Filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum.
12 Surrexerunt ergo levitæ : Mahath, filius Amasai, et Joel, filius Azariæ, de filiis Caath ; porro de filiis Merari : Cis, filius Abdi, et Azarias, filius Jalaleel ; se filiis autem Gersom : Joah, filius Zemma, et Eden, filius Joah ;
Surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha.
13 At vero de filiis Elisaphan : Samri, et Jahiel ; de filiis quoque Asaph : Zacharias, et Mathanias ;
At vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias.
14 Necnon de filiis Heman : Jahiel, et Semei ; Sed et de filiis Idithun : Semeias, et Oziel.
Necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel.
15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei.
16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
17 Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini ; expiaveruntque templum diebus octo ; et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant impleverunt.
Coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt.
18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam, regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.
Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.
19 Cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est ; et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
Cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
20 Consurgensque diluculo Ezechias, rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini ;
Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini.
21 Obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda ; dixitque sacerdotibus, filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
Obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare ; mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt ; immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.
23 Applicuerunt hircos pro peccato, coram rege et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos.
Adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos.
24 Et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis ; pro omni quippe Israel præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
Et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato.
25 Constituit quoque Levitas in domo Domini, cum cymbalis, et psalteriis, et citharis, secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ ; siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.
26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
Steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas.
27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare ; cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David, rex Israel, præparaverat, concrepare.
Et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare.
28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum.
Omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum.
29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
Cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt.
30 Præcepitque Ezechias et principes levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis ; qui laudaverunt eum magna lætitia, et, incurvato genu, adoraverunt.
Praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt.
31 Ezechias autem etiam hæc addidit : Implestis manus vestras Domino ; accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.
Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota.
32 Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit : Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
Porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos.
33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia.
34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent ; unde et levitæ, fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites ; levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum ; et completus est cultus domus Domini.
Fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini.
36 Lætatusque est Ezechias, et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum ; de repente quippe hoc fieri placuerat.
Laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.