Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

27 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset ; et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc.

Viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.

2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias, pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini ; et adhuc populus delinquebat.

Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat.

3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

Ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit.

4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.

Urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres.

5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos ; dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei ; hæc ei præbuerunt filii Ammon, in anno secundo et tertio.

Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israel et Juda.

Reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.

8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.

Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem.

9 Dormivitque Joatham cum patribus suis ; et sepelierunt eum in civitate David ; et regnavit Achaz, filius ejus, pro eo.

Dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit