Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

13 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.

Anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam.

2 Tribus annis regnavit in Jerusalem ; nomenque matris ejus Michaia, filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.

Tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam.

3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia, Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.

Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.

4 Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Israel.

Stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel.

5 Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis ejus, in pactum salis ?

Num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis.

6 Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis, filii David, et rebellavit contra dominum suum ;

Et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum.

7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam, filium Salomonis. Porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.

Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis.

8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos.

Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos.

9 Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque levitas ; et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum. Quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.

Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii.

10 Noster autem Dominus Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron ; et levitæ sunt in ordine suo ;

Noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo.

11 Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima ; estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam ; nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis.

12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus qui clangunt tubis, et resonant contra vos. Filii Israel, nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.

Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit.

13 Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias ; cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.

Haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.

14 Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum ; ac sacerdotes tubis canere cœperunt.

Respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt.

15 Omnesque viri Juda vociferati sunt ; et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Juda.

Omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.

16 Fugeruntque filii Israel Judam ; et tradidit eos Deus in manu eorum.

Fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum.

17 Percussit ergo eos Abia, et populus ejus, plaga magna ; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta millia virorum fortium.

Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium.

18 Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo ; et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum.

Humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.

19 Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus ;

Persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius.

20 Nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia. Quem percussit Dominus, et mortuus est.

Nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est.

21 Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim, procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.

Igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.

22 Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.

Reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit