Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

4 Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis ;

Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis.

2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum ; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.

Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.

3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles.

Similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles.

4 Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem ; porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant orientem, habentes mare superpositum ; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

Et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

5 Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii ; capiebatque tria millia metretas.

Porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas.

6 Fecit quoque conchas decem ; et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant ; porro in mari sacerdotes lavabantur.

Fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur.

7 Fecit autem et candelabra aurea decem, secundum speciem qua jussa erant fieri, et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.

Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris.

8 Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris ; phialas quoque aureas centum.

Necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum.

9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quæ texit ære.

Fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere.

10 Porro mare posuit in latere dextro, contra orientem ad meridiem.

Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas ; et complevit omne opus regis in domo Dei ;

Fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei.

12 Hoc est columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia ;

Hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia.

13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.

Malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum.

14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus ;

Bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus.

15 Mare unum, boves quoque duodecim sub mari ;

Mare unum bovesque duodecim sub mari.

16 Et lebetes, et creagras et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram, pater ejus, in domo Domini ex ære mundissimo.

Et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo.

17 In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochot et Saredatha.

In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha.

18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.

Erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris.

19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis ;

Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis.

20 Candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante oraculum juxta ritum, ex auro purissimo ;

Candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo.

21 Et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos ; omnia de auro mundissimo facta sunt.

Et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt.

22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum ; et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.

Thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit