Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Samuelis

(Versiculus)

29 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec ; sed et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.

Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel.

2 Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus ; David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.

Et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis.

3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebræi isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul, regis Israel, et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?

Dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc.

4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius cum præliari cœperimus ; quomodo enim aliter poterit placare dominum suum nisi in capitibus nostris ?

Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris.

5 Nonne iste est David cui cantabant in choris dicentes : Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis ?

Nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis.

6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus ! quia rectus es tu et bonus in conspectu meo ; et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris ; et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc ; sed satrapis non places ;

Vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places.

7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.

Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim.

8 Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?

Dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis.

9 Respondens autem Achis locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei ; sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium.

Respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium.

10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum ; et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.

Igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite.

11 Surrexit itaque de nocte David ipse et viri ejus ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim ; Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.

Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit