27 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul ; nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israel ? Fugiam ergo manus ejus.
Et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius.
2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis, filium Maoch, regem Geth.
Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth.
3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus ; vir et domus ejus ; et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli.
4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum.
5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi ; cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
Dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum.
6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg ; propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc.
7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum.
8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri et de Gerzi et de Amalecitis ; hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti.
9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem ; tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.
10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
Dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni.
11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos. Hæc fecit David, et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
Virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israel ; erit igitur mihi servus sempiternus.
Credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.