24 Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
2 Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.
Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi.
3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras quæ solis ibicibus perviæ sunt.
Adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt.
4 Et venit ad caulas ovium quæ se offerebant vianti ; eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem ; porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.
Et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant.
5 Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
Et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter.
6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
Post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul.
7 Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est !
Dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est.
8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul. Porro, Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
Et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
9 Surrexit autem et David post eum ; et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex ! Et respexit Saul post se ; et inclinans se David pronus in terram, adoravit,
Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit.
10 Dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?
Dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te.
11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca ; et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus ; dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est.
12 Quin potius, pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea, quoniam, cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te. Animadverte, et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te ; tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
Quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam.
13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te ; manus autem mea non sit in te.
Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te.
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas ; manus ergo mea non sit in te.
Sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te.
15 Quem persequeris, rex Israel ? quem persequeris ? Canem mortuum persequeris et pulicem unum.
Quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum.
16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua.
17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit.
Cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit.
18 Dixitque ad David : Justior tu es quam ego ; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
Dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me.
20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
21 Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel.
22 Jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei.
23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
Et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.