Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Samuelis

(Versiculus)

15 Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.

Et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini.

2 Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.

Haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto.

3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus ; non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid ; sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.

Nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum.

4 Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.

Praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda.

5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.

Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente.

6 Dixitque Saul Cinæo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo ; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.

Dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech.

7 Percussitque Saul Amalec, ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.

Percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti.

8 Et apprehendit Agag, regem Amalec vivum ; omne autem vulgus interfecit in ore gladii.

Et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii.

9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea ; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.

Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt.

10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens :

Factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens.

11 Pœnitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.

Paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte.

12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum, quæ attulerat ex Amalec.

Cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et [Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum, quæ attulerat ex Amalec.]

13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino ; implevi verbum Domini.

[Et cum venisset Samuel ad Saul] dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini.

14 Dixitque Samuel : Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio ?

Dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio.

15 Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea ; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo ; reliqua vero occidimus.

Et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus.

16 Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere.

Dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere.

17 Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ? unxitque te Dominus in regem super Israel ;

Et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel.

18 Et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum.

Et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum.

19 Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini ?

Quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini.

20 Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag, regem Amalec, et Amalec interfeci.

Et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci.

21 Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.

Tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.

22 Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum ;

Et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum.

23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare ; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.

Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex.

24 Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum et obediens voci eorum ;

Dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum.

25 Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.

Sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum.

26 Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israel.

Et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel.

27 Et conversus est Samuel ut abiret ; ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est.

Et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est.

28 Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo, meliori te.

Et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te.

29 Porro triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur ; neque enim homo est ut agat pœnitentiam.

Porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam.

30 At ille ait : Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.

At ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum.

31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem ; et adoravit Saul Dominum.

Reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.

32 Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag, regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?

Dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors.

33 Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino, in Galgalis.

Et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis.

34 Abiit autem Samuel in Ramatha ; Saul vero ascendit in domum suam, in Gabaa.

Abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath.

35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ ; verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israel.

Et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit