10 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait : Ecce, unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem ; et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem :
Tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem.
2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel, in finibus Benjamin, in meridie ; dicentque tibi : Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas ; et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?
Cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo.
3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hœdos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini.
4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum.
5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum ; et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso ; et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
Post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
Et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium.
7 Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est.
8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas. Septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
Et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias.
9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud ; et venerunt omnia signa hæc in die illa.
Itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa.
10 Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei ; et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
Veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum.
11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis.
12 Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
Responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas.
13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
Cessavit autem prophetare et venit ad excelsum.
14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas ; quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
Dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem.
15 Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
Et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel.
16 Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
Et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum ; in Maspha ;
Et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha.
18 Et ait ad filios Israel : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Ego eduxi Israel de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
Et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos.
19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris ; et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias.
20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Benjamin.
Et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin.
21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul, filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.
Et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus.
22 Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi.
23 Cucurrerunt itaque, et tulerunt eum inde ; stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
24 Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex !
Et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex.
25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino ; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
Locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam.
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa ; et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda.
27 Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera. Ille vero dissimulabat se audire.
Filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.