Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Regum

(Versiculus)

22 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.

Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel.

2 In anno autem tertio descendit Josaphat, rex Juda, ad regem Israel ;

In anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel.

3 Dixitque rex Israel ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth-Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ ?

Dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae.

4 Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth-Galaad ?

Et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad.

5 Dixitque Josaphat ad regem Israel : Sicut ego sum, ita et tu ; populus meus et populus tuus unum sunt ; et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israel : Quære, oro te, hodie sermonem Domini.

Dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini.

6 Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth-Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.

Congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis.

7 Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum ?

Dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum.

8 Et ait rex Israel ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum ; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas, filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.

Et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex.

9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam, filium Jemla.

Vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla.

10 Rex autem Israel et Josaphat, rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ ; et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum.

Rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.

11 Fecit quoque sibi Sedecias, filius Chanaana, cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam donec deleas eam.

Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam.

12 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth-Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.

Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis.

13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant ; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.

Nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona.

14 Cui Michæas ait : Vivit Dominus ! Quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.

Cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar.

15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth-Galaad ad præliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.

Venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis.

16 Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.

Dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini.

17 Et ille ait : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem ; et ait Dominus : Non habent isti dominum, revertatur unusquisque in domum suam in pace.

Et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace.

18 Dixit ergo rex Israel ad Josaphat : Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?

Dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum.

19 Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris ;

Ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris.

20 Et ait Dominus : Quis decipiet Achab, regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth-Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.

Et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.

21 Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?

Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo.

22 Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis ; egredere, et fac ita.

Et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita.

23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum.

24 Accessit autem Sedecias, filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?

Accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi.

25 Et ait Michæas : Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris.

Et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.

26 Et ait rex Israel : Tollite Michæam, et maneat apud Amon, principem civitatis, et apud Joas, filium Amelech ;

Et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech.

27 Et dicite eis : Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ donec revertar in pace.

Et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace.

28 Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes.

Dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes.

29 Ascendit itaque rex Israel, et Josaphat rex Juda, in Ramoth-Galaad.

Ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.

30 Dixit itaque rex Israel ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.

Dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum.

31 Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israel solum.

Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum.

32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Josaphat.

Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat.

33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo.

Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo.

34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.

Unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum.

35 Commissum est ergo prælium in die illa ; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere. Fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus.

Commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.

36 Et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam.

Et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam.

37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam ; sepelieruntque regem in Samaria,

Mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria.

38 Et laverunt currum ejus in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.

Et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.

39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?

Reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel.

40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis ; et regnavit Ochozias, filius ejus, pro eo.

Dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo.

41 Josaphat vero, filius Asa, regnare cœperat super Judam anno quarto Achab, regis Israel.

Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel.

42 Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Azuba, filia Salai.

Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai.

43 Et ambulavit in omni via Asa, patris sui, et non declinavit ex ea, fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.

Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini.

44 Verumtamen excelsa non abstulit ; adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.

Verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.

45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israel.

Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel.

46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ?

Reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda.

47 Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa, patris ejus, abstulit de terra.

Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra.

48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom.

Nec erat tunc rex constitutus in Edom.

49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari quæ navigarent in Ophir propter aurum ; et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asion-Gaber.

Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber.

50 Tunc ait Ochozias, filius Achab, ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.

Tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat.

51 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, patris sui ; regnavitque Joram, filius ejus, pro eo.

Dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo.

52 Ochozias autem, filius Achab, regnare cœperat super Israel in Samaria, anno septimo-decimo Josaphat, regis Juda : regnavitque super Israel duobus annis.

Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis.

53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel.

54 Servivit quoque Baal, et adoravit eum ; et irritavit Dominum Deum Israel juxta omnia quæ fecerat pater ejus.

Servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit