Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Regum

(Versiculus)

11 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas,

Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas.

2 De gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore ;

De gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.

3 Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ. Et averterunt mulieres cor ejus.

Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius.

4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres ut sequeretur deos alienos ; nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus.

Cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.

5 Sed colebat Salomon Astarthen, deam Sidoniorum, et Moloch, idolum Ammonitarum.

Sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum.

6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.

Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius.

7 Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos, idolo Moab, in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch, idolo filiorum Ammon.

Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon.

8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura et immolabant diis suis.

Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis.

9 Igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo,

Igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo.

10 Et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.

Et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus.

11 Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.

Dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo.

12 Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum ; de manu filii tui scindam illud.

Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud.

13 Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum et Jerusalem, quam elegi.

Nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi.

14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum, de semine regio, qui erat in Edom.

Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom.

15 Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab, princeps militiæ, ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa

Cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea.

16 (Sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),

Sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea.

17 Fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum ; erat autem Adad puer parvulus.

Fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus.

18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti ; qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.

Cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit.

19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suæ, germanam Taphnes reginæ.

Et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae.

20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis ; eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.

Genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius.

21 Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni : Dimitte me ut vadam in terram meam.

Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam.

22 Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges ut quæras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla, sed obsecro te ut dimittas me.

Dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me.

23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon, filium Eliada, qui fugerat Adarezer, regem Soba, dominum suum ;

Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum.

24 Et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David ; abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco ;

Et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco.

25 Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis. Et hoc est malum Adad et odium contra Israel ; regnavitque in Syria.

Eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria.

26 Jeroboam quoque, filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.

Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem.

27 Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello et coæquavit voraginem Civitatis David patris sui.

Et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.

28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens ; vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.

Erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph.

29 Factum est igitur in tempore illo ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo ; erant autem duo tantum in agro.

Factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro.

30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes ;

Adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes.

31 Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras ; hæc enim dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.

Et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus.

32 Porro una tribus remanebit ei, propter servum meum David et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel ;

Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel.

33 Eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen, deam Sidoniorum, et Chamos, deum Moab, et Moloch, deum filiorum Ammon, et non ambulaverit in viis meis ut faceret justitiam coram me et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus.

Eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius.

34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea ;

Nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea.

35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus :

Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus.

36 Filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.

Filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi.

37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israel.

Te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel.

38 Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea, et præcepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum, et tradam tibi Israel ;

Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel.

39 Et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.

Et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus.

40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam ; qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac, regem Ægypti ; et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.

Voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.

41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro Verborum dierum Salomonis.

Reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis.

42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta anni sunt.

Dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt.

43 Dormivitque Salomon cum patribus suis ; et sepultus est in Civitate David patris sui. Regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit