Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Regum

(Versiculus)

7 Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.

Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit.

2 Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis, et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas ; ligna quippe cedrina exciderat in columnas.

Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas.

3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim,

Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim.

4 Contra se invicem positas.

Contra se invicem positas

5 Et e regione se respicientes, æquali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia.

Et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.

6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis, et alteram porticum in facie majoris porticus ; et columnas, et epistylia super columnas.

Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas.

7 Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit, et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.

Porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.

8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu, simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum.

Et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum.

9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus.

Omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius.

10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum.

Fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum.

11 Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant, similiterque de cedro.

Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro.

12 Et atrium majus rotundum, trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis de dolata cedro ; nec non et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.

Et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus.

13 Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,

Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro.

14 Filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia et intelligentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.

Filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius.

15 Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam ; et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.

Et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.

16 Duo quoque capitella fecit quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære ; quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum ;

Duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum.

17 Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat ; septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.

Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero.

18 Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quæ erant super summitatem malogranatorum ; eodem modo fecit et capitello secundo.

Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo.

19 Capitella autem, quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.

Capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum.

20 Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnæ contra retiacula ; malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.

Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.

21 Et statuit duas columnas in porticu templi ; cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin ; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz.

Et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz.

22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit, perfectumque est opus columnarum.

Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum.

23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu ; quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.

Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.

24 Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare ; duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles.

Et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles.

25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem ; et mare super eos desuper erat ; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.

Et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.

26 Grossitudo autem luteris trium unciarum erat ; labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. Duo millia batos capiebat.

Grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat.

27 Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis.

Et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis.

28 Et ipsum opus basium interrasile erat ; et sculpturæ inter juncturas.

Et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas.

29 Et inter coronulas et plectas, leones et boves, et cherubim, et in juncturis similiter desuper ; et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia.

Et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia.

30 Et quatuor rotæ per bases singulas, et axes ærei ; et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes.

Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes.

31 Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate ; et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum ; pariterque habebat unum cubitum et dimidium ; in angulis autem columnarum variæ cælaturæ erant ; et media intercolumnia quadrata, non rotunda.

Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda.

32 Quatuor quoque rotæ, quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi subter basim ; una rota habebat altitudinis cubitum et semis.

Quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis.

33 Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri ; et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia.

Tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia.

34 Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant.

Nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant.

35 In summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens cælaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa.

In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso.

36 Sculpsit quoque in tabulatis illis, quæ erant ex ære, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non cælata, sed apposita per circuitum viderentur.

Scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur.

37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura sculpturaque consimili.

In hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili.

38 Fecit quoque decem luteres æneos ; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum ; singulos quoque luteres per singulas, id est decem, bases posuit.

Fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit.

39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram ; mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.

Et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.

40 Fecit ergo Hiram lebetes et scutras et hamulas. Et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.

Fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.

41 Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos ; et retiacula duo, ut operirent duos funiculos, qui erant super capita columnarum ;

Columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum.

42 Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis, duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum.

Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum.

43 Et bases decem, et luteres decem super bases ;

Et bases decem et luteres decem super bases.

44 Et mare unum, et boves duodecim subter mare ;

Et mare unum et boves duodecim subter mare.

45 Et lebetes, et scutras, et hamulas. Omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant.

Et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant.

46 In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.

In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan.

47 Et posuit Salomon omnia vasa ; propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.

Et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris.

48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream ;

Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream.

49 Et candelabra aurea, quinque ad dexteram et quinque ad sinistram, contra oraculum, ex auro puro ; et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas ; et forcipes aureos ;

Et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos.

50 Et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo. Et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.

Et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant.

51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.

Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit