Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

18 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias ejus, de manu Philisthiim,

Factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim.

2 Percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.

Percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera.

3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer, regem Soba, regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.

Eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten.

4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum ; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.

Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi.

5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer, regi Soba ; sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.

Supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum.

6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.

Et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.

7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.

Tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem.

8 Necnon de Thebath et Chun, urbibus Adarezer, æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas et vasa ænea.

Necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.

9 Quod cum audisset Thou, rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer, regis Soba,

Quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba.

10 Misit Adoram, filium suum, ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei, quod percussisset et expugnasset Adarezer ; adversarius quippe erat Thou Adarezer.

Misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer.

11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech.

12 Abisai vero, filius Sarviæ, percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia.

Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia.

13 Et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David ; salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.

Et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.

14 Regnavit ergo David super universum Israel ; et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.

Regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.

15 Porro Joab, filius Sarviæ, erat super exercitum ; et Josaphat, filius Ahilud, a commentariis.

Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.

16 Sadoc autem, filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes ; et Susa, scriba.

Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.

17 Banaias quoque, filius Joiadæ, super legiones Cerethi et Phelethi ; porro filii David, primi ad manum regis.

Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit