11 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
Congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua.
2 Heri quoque, et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel ; tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.
Heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum.
3 Venerunt ergo omnes majores natu Israel, ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino ; unxeruntque eum regem super Israel, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
Venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel.
4 Abiit quoque David, et omnis Israel in Jerusalem ; hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
Abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae.
5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David,
Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David.
6 Dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab, filius Sarviæ, et factus est princeps.
Dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.
Habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David.
8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
Proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israel.
Hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel.
11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam, filius Hachamoni, princeps inter triginta. Iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
Et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
12 Et post eum Eleazar, filius patrui ejus, Ahohites, qui erat inter tres potentes.
Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes.
13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo ; fugeratque populus a facie Philisthinorum.
Iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum ; cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
Hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
Porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem.
17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
Desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta.
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet ; qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino.
19 Dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ! Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
Dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque, frater Joab, ipse erat princeps trium ; et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus.
21 Et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum ; verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
Inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
22 Banaias, filius Joiadæ, viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel. Ipse percussit duos ariel Moab ; et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 Et ipse percussit virum Ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
Et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua.
24 Hæc fecit Banaias, filius Joiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
Haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus.
25 Inter triginta primus ; verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David ad auriculam suam.
Inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam.
26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan, filius patrui ejus, de Bethlehem ;
Porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem.
27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites ;
Semmoth Arorites Helles Phallonites.
28 Ira, filius Acces, Thecuites, Abiezer Anathothites,
Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites.
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
Sobbochai Asothites Ilai Ahoites.
30 Maharai Netophathites, Heled, filius Baana, Netophathites ;
Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites.
31 Ethai, filius Ribai de Gabaath, filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites ;
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites.
32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth, Bauramites, Eliaba Salabonites.
Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites.
33 Filii Assem Gezonites, Jonathan, filius Sage Ararites ;
Filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites.
34 Ahiam, filius Sachar Ararites ;
Ahiam filius Sachar Ararites.
35 Eliphal, filius Ur ;
Eliphal filius Ur.
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites ;
Apher Mechurathites Ahia Phellonites.
37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai ;
Asrai Carmelites Noorai filius Azbi.
38 Joel, frater Nathan, Mibahar, filius Agarai ;
Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai.
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites, armiger Joab, filii Sarviæ ;
Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae.
40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus ;
Iras Iethreus Gareb Iethreus.
41 Urias Hethæus, Zabad, filius Oholi ;
Urias Ettheus Zabad filius Ooli.
42 Adina, filius Siza Rubenites, princeps Rubenitarum, et cum eo triginta ;
Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta.
43 Hanan, filius Maacha, et Josaphat Mathanites ;
Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites.
44 Ozia Astarothites, Samma et Jehiel, filii Hotham Arorites ;
Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites.
45 Jedihel filius Samri, et Joha, frater ejus, Thosaites ;
Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites.
46 Eliel Mahumites, et Jeribai et Josaia, filii Elnaem, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.