3 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini ; et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
2 Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te Satan ; et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ; numquid non iste torris est erutus de igne ?
3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis ; et stabat ante faciem angeli.
4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus ; et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
7 Hæc dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris ; tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt.
8 Audi Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt ; ecce enim ego ABDUCAM SERVUM MEUM ORIENTEM.
9 Quia ecce lapis, quem dedi coram Jesu ; super lapidem unum septem oculi sunt ; ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum ; et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem, et subter ficum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.