Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER IV
 

(Versiculus)

95 (Laus cantici ipsi David.) Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro.

2 Præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei,

3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos ;

4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;

5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos,

7 Quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra,

9 Sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi ; et dixi : Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas ; ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 94. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 94. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit