Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER III
 

(Versiculus)

88 (Canticum Psalmi, n filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.) Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.

2 Intret in conspectu tuo oratio mea ! inclina aurem tuam ad precem meam.

3 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

4 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

5 Inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

6 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

7 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

8 Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;

9 Oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die : expandi ad te manus meas.

10 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

11 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

12 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?

13 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.

14 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ? avertis faciem tuam a me ?

15 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

16 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me.

17 Circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.

18 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 87. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 87. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit