Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER III
 

(Versiculus)

75 (In finem. n Ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.) Confitebimur tibi, Deus ; confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua

2 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

3 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ; ego confirmavi columnas ejus.

4 Dixi iniquis : Nolite inique agere ; et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :

5 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

6 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus [exaltatio] ;

7 Quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat,

8 Quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.

9 Ego autem annuntiabo in seculum ; cantabo Deo Jacob.

10 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 74. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 74. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit