Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER III
 

(Versiculus)

73 (Psalmus Asaph.) Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde !

2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei ;

3 Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns ;

4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.

7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.

8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.

9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis,

11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in seculo ; obtinuerunt divitias.

13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me,

17 Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem ? Subito defecerunt ; perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;

22 Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi ;

23 Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum ;

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?

26 Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te, peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam ; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 72. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 72. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit