63 (Psalmus David, n cum esset in deserto Idumææ.) Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea. Quam multipliciter tibi caro mea.
2 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
4 Sic benedicam te in vita mea ; et in nomine tuo levabo manus meas.
5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te,
7 Quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exsultabo ;
8 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam. Introibunt in inferiora terræ ;
10 Tradentur in manus gladii ; partes vulpium erunt.
11 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 62. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 62. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.