56 (In finem, n pro populo, qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.) Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
2 Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.
3 Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.
4 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.
5 Tota die verba mea exsecrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
6 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
7 Pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
8 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;
9 Tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
10 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi homo.
11 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi ;
12 Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 55. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 55. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.