Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER V
 

(Versiculus)

146 (Alleluja, Aggæi, et Zachariæ.) Lauda, anima mea, Dominum !

2 Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3 In filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius,

6 Qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt !

7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

9 Dominus custodit advenas ; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 145. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 145. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit