116 (Alleluja.) Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni ;
4 Et nomen Domini invocavi : O Domine ! libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus ; et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ;
8 Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
10 (Alleluja.) Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
11 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
12 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
13 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
14 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
16 O Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea ;
17 Tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
18 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
19 In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem !
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 114.1-9. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 114.1-9 et 115. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.