10 Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
2 Dum superbit impius, incenditur pauper. Comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
4 Exacerbavit Dominum peccator ; secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
5 Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
6 Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
7 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
9 Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
10 In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
11 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
12 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
15 Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
16 Dominus regnabit in æternum, et in seculum seculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua.
18 Judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 9.22-39. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 9.22-39. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.