Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

29 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

4 Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.

5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus ; et justus laudabit atque gaudebit.

7 Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.

8 Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.

9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10 Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.

11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.

12 Princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habet impios.

13 Pauper et creditor obviaverunt sibi ; utriusque illuminator est Dominus.

14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera ; et justi ruinas eorum videbunt.

17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.

19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.

22 Vir iracundus provocat rixas ; et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

23 Superbum sequitur humilitas ; et humilem spiritu suscipiet gloria.

24 Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.

25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.

26 Multi requirunt faciem principis ; et judicium a Domino egreditur singulorum.

27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit