Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

21 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit, inclinabit illud.

2 Omnis via viri recta sibi videtur ; appendit autem corda Dominus.

3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.

4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.

5 Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.

6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.

9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

10 Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.

11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus ; et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.

15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.

17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

18 Pro justo datur impius ; et pro rectis iniquus.

19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi ; et imprudens homo dissipabit illud.

21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.

23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.

24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.

25 Desideria occidunt pigrum ; noluerunt enim quidquam manus ejus operari ;

26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

28 Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.

29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.

30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit