18 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico ; omni tempore erit exprobrabilis.
2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri ; et torrens redundans fons sapientiæ.
5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
8 Verba bilinguis quasi simplicia ; et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis ; et antequam glorificetur humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
15 Cor prudens possidebit scientiam ; et auris sapientium quærit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam ejus ; et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui ; venit amicus ejus, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma ; et judicia quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter ejus ; et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum ; et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper ; et dives effabitur rigide.
24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.