13 Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis ; anima autem prævaricatorum iniqua.
3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala.
4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
6 Justitia custodit innocentis viam ; impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est quasi dives, cum nihil habeat ; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux justorum lætificat ; lucerna autem impiorum exstinguetur.
10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio reguntur sapientia.
11 Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.
13 Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis ; justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
16 Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17 Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis sanitas.
18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.
21 Peccatores persequitur malum ; et justis retribuentur bona.
22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes ; et custoditur justo substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus patrum ; et aliis congregantur absque judicio.
24 Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
25 Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.