11 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis ; et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum ; et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus ; quoniam noluerunt converti.
6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
9 Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim ;quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet ; quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum ; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.