Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Osee

(Versiculus)

9 Noli lætari Israel, noli exsultare sicut populi ; quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.

3 Non habitabunt in terra Domini ; reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei ; sacrificia eorum, quasi panis lugentium ; omnes, qui comedent eum, contaminabuntur ; quia panis eorum animæ ipsorum, non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos ; desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis ; scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo ; propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa ; recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israel ; quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum ; ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, quæ dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis.

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos ; propter malitiam adinventionum eorum de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est ; fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum ; et erunt vagi in nationibus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit