6 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
2 Quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum ; quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terræ.
4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei ; et judicia tua quasi lux egredientur.
6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem ; quia scelus operati sunt.
10 In domo Israel vidi horrendum ; ibi fornicationes Ephraim ; contaminatus est Israel.
11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.