2 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem ; contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. n
2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
4 In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis ; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
5 Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis ; velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
7 Et miles captivus abductus est ; et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt ; state, state, et non est qui revertatur.
9 Diripite argentum, diripite aurum ; et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus ; et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat ?
12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis ; et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius ; et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.