1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
3 Si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum ;
4 Ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens ;
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
6 Detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident ;
7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita ;
8 Et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,
9 Intestinis et pedibus lotis aqua ; adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret ;
11 Immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino ; sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum ;
12 Dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori ; et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
13 Intestina vero et pedes lavabunt aqua ; et oblata omnia adolebit sacerdos super altare, in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
15 Offeret eam sacerdos ad altare ; et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris ;
16 Vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent :
17 Confringetque ascellas ejus, et non secabit ; neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.