Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Judicum

(Versiculus)

8 Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.

2 Quibus ille respondit : Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis ? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer ?

3 In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.

4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris qui secum erant ; et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.

5 Dixitque ad viros Soccoth : Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt ; ut possimus persequi Zebee et Salmana, reges Madian.

6 Responderunt principes Soccoth : Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.

7 Quibus ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.

8 Et inde conscendens, venit in Phanuel, locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.

9 Dixit itaque et eis : Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.

10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.

11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.

12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.

13 Revertensque de bello ante solis ortum,

14 Apprehendit puerum de viris Soccoth, interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.

15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis : En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.

16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis, atque comminuit viros Soccoth.

17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.

18 Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.

19 Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus ! quia si servassetis eos, non vos occiderem.

20 Dixitque Jether primogenito suo : Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat.

21 Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu, surge, et irrue in nos, quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana ; et tulit ornamenta ac bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent.

22 Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon : Dominare nostri, tu, et filius tuus, et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian.

23 Quibus ille ait : Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.

24 Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis ; date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaelitæ habere consueverant.

25 Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda ;

26 Et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.

27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.

28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra cervices elevare ; sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.

29 Abiit itaque Jerobaal, filius Joas, et habitavit in domo sua ;

30 Habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus ; eo quod plures haberet uxores.

31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.

32 Mortuusque est Gedeon, filius Joas, in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui, in Ephra, de familia Ezri.

33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum,

34 Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum ;

35 Nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona, quæ fecerat Israeli.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit