51 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem.
2 Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus ; quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus, nolite parcere juvenibus ejus, interficite omnem militiam ejus.
4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.
5 Quoniam non fuit viduatus Israel et Juda a Deo suo Domino exercituum ; terra autem eorum repleta est delicto a sancto Israel.
6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam ; nolite tacere super iniquitatem ejus ; quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.
7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram ; de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.
8 Subito cecidit Babylon, et contrita est ; ululate super eam, tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.
9 Curavimus Babylonem, et non est sanata ; derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam ; quoniam pervenit usque ad cœlos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
10 Protulit Dominus justitias nostras ; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
11 Acuite sagittas, implete pharetras ; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum ; et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam ; levate custodes, præparate insidias ; quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.
13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris ; venit finis tuus pedalis præcisionis tuæ.
14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.
15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cœlos.
16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cœlo ; qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.
17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili ; quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
18 Vana sunt opera, et risu digna, in tempore visitationis suæ peribunt.
19 Non sicut hæc pars Jacob ; quia qui fecit omnia, ipse est, et Israel sceptrum hæreditatis ejus ; Dominus exercituum nomen ejus.
20 Collidis tu mihi vasa belli, et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :
21 Et collidam in te equum, et equitem ejus ; et collidam in te currum, et ascensorem ejus ;
22 Et collidam in te virum et mulierem ; et collidam in te senem et puerum ; et collidam in te juvenem et virginem ;
23 Et collidam in te pastorem et gregem ejus ; et collidam in te agricolam et jugales ejus ; et collidam in te duces et magistratus.
24 Et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.
25 Ecce ego ad te mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram ; et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis.
26 Et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in æternum eris, ait Dominus.
27 Levate signum in terra ; clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes ; annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez ; numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.
29 Et commovebitur terra, et conturbabitur ; quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis ; devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres ; incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.
31 Currens obviam currenti veniet ; et nuntius obvius nuntianti ; ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum ;
32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.
33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus ; adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis ; reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
35 Iniquitas adversum me, et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion ; et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.
36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam, et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.
37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor, et sibilus, eo quod non sit habitator.
38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.
39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hœdis.
41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ? quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes ?
42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.
43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus, et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
45 Egredimini de medio ejus populus meus ; ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini.
46 Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra ; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio ; et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis ; et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt : quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
49 Et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israel ; sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare ; recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium ; operuit ignominia facies nostras ; quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus ; et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
53 Si ascenderit Babylon in cœlum, et firmaverit in excelso robur suum ; a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum ;
55 Quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam ; et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ; dedit sonitum vox eorum ;
56 Quia venit super eam, id est, super Babylonem prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus ; et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.
58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
59 Verbum, quod præcepit Jeremias propheta, Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus ; Saraias autem erat princeps prophetiæ.
60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem in libro uno ; omnia verba hæc, quæ scripta sunt contra Babylonem.
61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,
62 Dices : Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ; ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.
63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten ;
64 Et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.