Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

48 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ; capta est Cariathaim ; confusa est fortis, et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon ; cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente ; ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim ; vastitas, et contritio magna.

4 Contrita est Moab ; annuntiate clamorem parvulis ejus.

5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu ; quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt ;

6 Fugite, salvate animas vestras ; et eritis quasi myricæ in deserto.

7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris ; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus, et principes ejus simul.

8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur ; et peribunt valles, et dissipabuntur campestria ; quoniam dixit Dominus :

9 Date florem Moab, quia florens egredietur ; et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter ; et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis ; nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt ; et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex : Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eju,: et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon ; quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice habitatio Aroer ; interroga fugientem ; et ei, qui evasit, dic : Quid accidit ?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est ; ululate, et clamate, annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab.

21 Et judicium venit ad terram campestrem ; super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 Et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 Et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 Et super Carioth, et super Bosra ; et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe, et quæ prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est ; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse ;

27 Fuit enim in derisum tibi Israel ; quasi inter fures reperisses eum ; propter verba ergo tua, quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab ; et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde ; sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus ; et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes.

32 De planctu Jazer plorabo tibi vinea Sabama ; propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt ; super messem tuam, et vindemiam tuam prædo irruit.

33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo, et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli ; nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale, et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim vitula conternante ; aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit : et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum ; quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit ; in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium.

38 Super omnia tecta Moab, et in plateis ejus omnis planctus ; quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt ; et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis.

42 Et cessabit Moab esse populus ; quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam ; et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo ; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes ; quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Væ tibi Moab, periisti popule Chamos ; quia comprehensi sunt filii tui, et filiæ tuæ in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit