43 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc ;
2 Dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris ; non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
3 Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda ;
6 Viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ.
7 Et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini ; et venerunt usque ad Taphnis.
8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :
9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta, quæ est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis ;
10 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum ; et ponam thronum ejus super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos.
11 Veniensque percutiet terram Ægypti ; quos in mortem, in mortem ; et quos in captivitatem, in captivitatem ; et quos in gladium, in gladium.
12 Et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos ; et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo ; et egredietur inde in pace.
13 Et conteret statuas domus solis, quæ sunt in terra Ægypti ; et delubra deorum Ægypti comburet igni.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.