25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus : et super quem non surget lumen illius ?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere ?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
6 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.