Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

19 Respondens autem Job, dixit :

2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?

3 En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.

4 Nempe, etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.

5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.

6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

7 Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet : vociferabor, et non est qui judicet.

8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.

9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

10 Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

14 Dereliquerunt me propinqui mei : et qui me noverant, obliti sunt mei.

15 Inquilini domus meæ, et ancillæ meæ, sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

16 Servum meum vocavi, et non respondit, ore proprio deprecabar illum.

17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

18 Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei : et quem maxime diligebam, aversatus est me.

20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.

22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?

23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro

24 Stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?

25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum ;

26 Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.

27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo.

28 Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?

29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit