1 Et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi, dicens :
2 Surge, et vade in Niniven civitatem grandem, et prædica in ea ; quia ascendit malitia ejus coram me.
3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis ; et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
4 Dominus autem misit ventum magnum in mare ; et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
5 Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum ; et miserunt vasa, quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
7 Et dixit vir ad collegam suum : Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes ; et cecidit sors super Jonam.
8 Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis ; quod est opus tuum ? quæ terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
9 Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cœli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? (cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.)
11 Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
12 Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis ; scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant ; quia mare ibat, et intumescebat super eos.
14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem ; quia tu Domine, sicut voluisti, fecisti.
15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare ; et stetit mare a fervore suo.
16 Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.