Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Joel

(Versiculus)

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Phatuel.

2 Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terræ ; si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine ; quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis ; dentes ejus ut dentes leonis ; et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit ; albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus ; quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt ; quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes omnes habitatores terræ in domum Dei vestri ; et clamate ad Dominum.

15 A, a, a,, diei ; quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a Potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia, et exultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ ; quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? Quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt ;

19 Ad te Domine clamabo ; quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te ; quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit