Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

63 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ; iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.

2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?

3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea ; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.

4 Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit.

5 Circumspexi, et non erat auxiliator ; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret ; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.

7 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

8 Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.

9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos ; in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.

10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti ejus ; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.

11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui : Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ?

12 Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;

13 Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem.

14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit ; sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ.

15 Attende de cœlo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ ; ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.

16 Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos ; tu Domine pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.

17 Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te ? convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.

18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum ; hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit