Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

44 Et nunc audi Jacob serve meus, et Israel quem elegi ;

2 Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.

3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.

4 Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas.

5 Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob, et hic scribet manu sua : Domino ; et in nomine Israel assimilabitur.

6 Hæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus.

7 Quis similis mei ? vocet, et annuntiet ; et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.

8 Nolite timere, neque conturbemini ; ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei : numquid est Deus absque me, et formator, quem ego non noverim ?

9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis ; ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

10 Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?

11 Ecce omnes participes ejus confundentur ; fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.

12 Faber ferrarius lima operatus est ; in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet.

13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina ; fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud ; et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo.

14 Succidit cedros, tulit illicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.

15 Et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit, et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum, et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.

16 Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah, calefactus sum, vidi focum.

17 Reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi : curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu.

18 Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.

19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ?

20 Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.

21 Memento horum Jacob et Israel, quoniam servus meus es tu : formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei.

22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua ; revertere ad me, quoniam redemi te.

23 Laudate cœli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate extrema terræ, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum ejus : quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur.

24 Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.

25 Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum ; et scientiam eorum stultam faciens.

26 Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Qui dico Jerusalem : Habitaberis ; et civitatibus Juda : Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo.

27 Qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam.

28 Qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem : Ædificaberis ; et templo : Fundaberis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit