25 Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo ; quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen !
2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te.
4 Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos ; et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra ; quia Dominus locutus est.
9 Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus ; sustinuimus eum, exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
11 Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident ; et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.